NEUSTRIA

NEUSTRIA
NEUSTRIA
quae et Normannia regio Galliae Celticae inter Sequanam ad Ortum, et Argenem ad Occidentem. Quamvis Neustria magis patet, qum Normannia, ad Ligerim usque pertingens. Baudrando fuit pars Galliae ubi nunc Normannia maior, ex parte et Belsia. Hoto manno sie describitur, in Chronico mai. monast. Neustria est, quidquid a Parisiis et Aurelianis interiacet, inter Ligerim et Sequanam inferius ad Oceanum; estque vocabulum enatum circa Caroli Magni tempora. Hîc Ortelius, non sine manitesto errore, Neustriam cum Austrasia, quae Lotharingia est, confundit. Neustria autem a nonnullis ea pars Galliae Belgicae quae vulgo Westreich dicitur, appellatur. Aliis est Francia occidentalis, sed male, ut Ioh. Goropius Becanus n Gallicis scribit. Non enim Neustria totam Franciam occidentalem, quae Germanis Westrych nominatur, sed partem duntaxar complectitur, Ferrarius. Secundum Valesium, post Chlodovei mortem, nova nomina a Francis excogitata et Galliarum provinciis Belgicae ac Lugdunensi imposita sunt. Austriam vel Austrasiam, appellavêre partem Galliae ad Ortum quae Rhenô ac Mosâ continetur; Neustriam vel Neustrasiam, nonnumquam Neptricum vel Neptriam, quae ad Occidentem vergens inter Mosam ac Ligerim interiacet: Burgundiae vero et Aquitaniae sua nomina reliquere. Et quia Austria ac Neustria, primae in Gallia Francorum sedes fuêre, hinc seu iunctim, seu separatim, communi nomine saepissime Francia appellatae, sicque Aquitaniae ac Burgundiae contradistinctae sunt, ut ex Gregorio Turonensi ac Fortunato patet. Ambas quoque idem Fortunatus l. 6. Carm. 1. et 7. a Francis, Germanicae originis gente, Germaniam nominat ac Regna Germanica. Postca Langobardi, natio et ipsi Germaniae, cum partem Italiae armis obtinuissent, Francos imitati, quasdam ibi ditionis suae regiones, a situ, Austriam et Neustriam similiter dixêre, suô Tusciae nomine relictô: Unde Liguriae ac Aemiliae Austriam et Hesperiam, i. e. Neiistriam, interponit Auctor l. Episcoporum Italiae contra Elipandum. Meminit Neustrasiorum Frodegarius aliique, unde errant, qui Neustriam corruptum esse nomen, et pro Neustria vel Neptrico Westriam scribendum esse, contendunt. Fuit autem Neustria a Franciae Monarchis Austrasiae praelata, utpote Regni sedes, et iam inde a Chlotario posteriore, Dagoberti Patre, sub uno eodemque Rege Merovingo, Burgundiam habuit adiunctam, quae proin ambae communi nomine Regnum Occidentale hermanno: Francia quoque Historicis Gallicis, et Neustriae Burgundiaeque una incolae, plerumque Franci dici coeperunt, cum antea solis Neussriae et Austriae nomen Franciae tribueretur: Franciam Sequanorum vocat Neustriam, Auctor. l. de conversione S. Huberti, i. e. Fran ciam ad Sequanam fluv. Postea, circa Principatum Caroli M. Neustria imminui, et quae prius a Mosa ad Ligerim pertinebat, Sdquanâ ac Ligeri claudi coepit, qui olim Armoricae fines fuerant: et hic Ducatus inter Ligerim ac Sequanam appellatur, in veterib. Gallorum Annalibus: Quem Lambertus, Rotbertus, Hugo, Abbas vel Clericus cognominatus, Odo Rotberti fil. qui postea regnavit, Rotbertus, Hugo Magnus eius fil. ac Hugo Hugonis fil. antequam regnaret, obtinuêre. Ex quibus aliqui, inprimis Hugo Magnus, Duces Francorum vocitati sunt, ipsaqueNeustria saepe Francorum Ducatus audiit, cuius incolae Historicis, qui Principatu Caroli Calvi, eiusque posterorum, scripsêre, Transsequani et
Transsequanenses appellantur. Eum in modum arctatis Neustriae limitibus, pars quondam eius, inter Sequanam, Scaldim ac Mosam iacens, Francia appellata est: et quoties Franciam a Neustria et Austriasia gallici Scriptores distinguunt, haud dubie hanc Franciam, portionem veteris Neustriae, designant, quae hodieque ex parte appellationem Franciae, circa Lutetiam et trans-Sequanam, retinet. Mediam Franciam videtur eam vocâsse Ludovicus Pius Augustus eiusque Franciae Carolus M. in divisione Regni inter filios, Annales Bertiniani in rebus anni 880. Abbo l. 2. de obsid. Lutetiae, meminerunt. Tandem, uti Armorica, quae Sequanâ et Ligeri olim terminabatur, pro sola postea Britannia minore accepta est: Sic Neustria, quae Mosâ primum ac Ligeri; deinde Secquanâ ac Ligeri, caludebatur: iterum minor facta et pro regione, quae hodie Normannia dicitur, sumi coepta est; nomine quoque veteri fensim abolitô, postquam Carolus Simplex eam Rolloni, Normannorum Duci, habitandam concessit, A. C. 895. Quemadmodum Austrasia Lotharingia vocari coepit. Coeterum quod Aimoinus et Hugo Floriacensis Monachi ac Bernardus Guidonis aliique Rhenô et Mosâ veterem Austriam claudunt, Mosâ ac Ligeri priscam terminant Neustriam, haud usquequaque exacte dictum est. Quippe cis Mosam est Campania Gallica, Austriae olim portio non contemnenda, et Mosomagum, Duciacum ac Macerias ad Mosam; ad Axonam Sindunum, Attiniacum, Reiteste, Castrum Portianum ac Pontem Varensem habet; ad Vidulam Durocortorum Remorum et Fines: ad Matronam Catalaunos et Sparnacum; ad Albam flumen Barrum et Arciacam: quae omniae oppida, et castella ac loca usque ad Albam, ad Austrasiorum Reges pertinuêre. Sed et Pontico, in Campnia, villa erat Regia Regum Austrasiae, et celeberrimum palatium, quod vulgo Pontion hodieque appellant, parum distans a Victoriaco Incenso. Eidem Campaniae contribuebatur Lugdunum Clavatum, Ducum Campaniae Austriacae olim sedes, non longe a Ponte Varensi et fluvio Axona. Iam Cameracum oppid. ad Scaldim nobile, Theodorico, eiusque filio ac nepoti, atque etiam Childeberto Austrasiorum Regibus paruisse constat: quod cis Mosam est, et ab eo flumine multis milibus distat. Hadr. Vales. Notit. Gall. De illa sic Guil. Brito Philipp. l. 8.
Quae prius antiquum cum Neustria nomen haberet,
Post a Normannis habuit Normannia nomen,
Quo gaudent patrii memores idomatis esse etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • Neustria — fue un reino de la época merovingia. A la muerte de Clodoveo I el Grande, rey de los francos (561), este dividió el Regnum Francorum entre sus hijos. A Clotario I el Viejo le dio Neustria, a Teodorico I le dio Austrasia, a Segismundo le dio… …   Enciclopedia Universal

  • Neustria — [no͞os′trē ə, nyo͞os′trē ə] W part of the kingdom of the Merovingian Franks in what is now N & NW France Neustrian adj., n …   English World dictionary

  • Neustria — For northwestern Italy in the Early Middle Ages, see Neustria (Lombard). Neustria (within the Kingdom of Siagrius, outlined in orange), in the context of the Franks The territory of Neustria or Neustrasia, meaning new [western] land , originated… …   Wikipedia

  • Neustria — Este artículo o sección necesita referencias que aparezcan en una publicación acreditada, como revistas especializadas, monografías, prensa diaria o páginas de Internet fidedignas. Puedes añadirlas así o avisar …   Wikipedia Español

  • Neustria — Neustrian, adj. /nooh stree euh, nyooh /, n. the W part of the Frankish kingdom, corresponding roughly to N and NW France. * * * During the Merovingian period, the western part of the kingdom of the Franks after the 6th century conquest by Clovis …   Universalium

  • neustria — nèu·stria s.f. TS entom.com. farfalla (Malacosoma neustria), di colore giallo dorato, il cui bruco è nocivo agli alberi da frutta {{line}} {{/line}} DATA: 1925. ETIMO: dal lat. scient. (Malacosoma) neustrĭa, da Neustria, nome di una regione… …   Dizionario italiano

  • Neustria (Lombard) — Neustria was, according to the early medieval geographical classification, the western portion of Langobardia Major, the north central part of the Lombard Kingdom, extended from the Adda to the Western Alps and opposed to Austria. The bipartition …   Wikipedia

  • Neustria lombarde — La Neustria était, selon la nomenclature géographique du haut Moyen Âge, la partie occidentale de la Langobardia Maior, c est à dire la partie centrale et septentrionale du royaume lombard, qui s étendait de l Adda aux Alpes occidentales et s… …   Wikipédia en Français

  • Neustria (ship) — The Neustria was a passenger ship of the French Fabre Line. Built by Claparede and Compan, Rouen, France. She was 328 feet long and 40 feet wide. Neustria had a Compound engine and single screw. The Neustria had one funnel, two masts, iron… …   Wikipedia

  • Neustria — geographical name 1. the western part of the dominions of the Franks after the conquest by Clovis in 6th century, comprising the NW part of modern France between the Meuse, the Loire, & the Atlantic 2. Normandy so called about 11th century •… …   New Collegiate Dictionary

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”